[ Pobierz całość w formacie PDF ]

dissiperis, opus est: ubicumque arietaveris, solveris. Quid est homo? Imbecillum corpus et
fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias
proiectum, cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infir-
mis fluidisque contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impa-
tiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia
deficit, modo copia rumpitur, anxiae sollicitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis,
quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit, sollicitudinis
semper sibi nutrimentum, vitiosum et inutile. Miramur in hoc mortem, quae unius singultus
opus est? Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est? Odor illi saporque et lassitudo
et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quocumque se
movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatu-
que non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causa-
rium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal
movet! In quantas cogitationes oblitum condicionis suae venit! Immortalia, aeterna volutat
animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit
et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
12 " 3
...Si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est disces-
sura nobis bona quam nulla contingere.
12 " 4
Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt, non durat nec ad ultimum exit nisi lenta
felicitas...
38
*
Nullam tam miseram nominabis domum, quae non inveniat in miseriore solacium.
15 " 4
Iube singulos conferre rationem: nulli contigit impune nasci.
16 " 8
Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est: iniquio-
res sumus adversus relicta ereptorum desiderio.
19 " 5
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos
in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis
miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bo-
num aut malum esse, quod aliquid est; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit,
nulli nos fortunae tradit; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id
fortuna tenere, quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.
20 " 1 2
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur
exspectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitu-
dinem senis terminat, sive iuvenile aevum dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueri-
tiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de
nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur! Haec servitutem invito
domino remittit; haec captivorum catenas levat; haec e carcere educit quos exire imperium
impotens vetuerat. Haec exsulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit
nihil interesse, infra quos quis iaceat; haec ubi res communis fortuna male divisit et aequo
iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia; haec est, post quam nihil quisquam alieno
fecit arbitrio; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit. Haec est, quae nulli non patuit...
*
Haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam
adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim: habeo, quod
appellem.
20 " 3
Non est molestum servire, ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu ad libertatem tran-
sire. Caram te, vita, beneficio mortis habeo!
21 " 1 2
Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospi-
tium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit? Computa urbium
saecula: videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur. Omnia humana brevia
et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia. Terram hanc cum urbibus popu-
39
lisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes: minorem
portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mens-
ura quam mundi, utpote cum ille se intra huius sparium totiens remetiatur. Quid ergo interest
id extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Uno mo-
do multum est quod vivimus, si satis est.
21 " 4 5
Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit. Fixus est cuique termi-
nus: manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit.
21 " 6 7
...Nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique promissum est; eunt via sua
fata nec adiciunt quidquam nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac studia sunt: habe- [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • zambezia2013.opx.pl
  • Pokrewne

    Start
    Isaac Asimov Gwiazdy jak pyśÂ‚ Notatnik
    Unamuno, Miguel de Del sentimiento trĂĄgico de la v
    włącznik prądowy
    Jan PaweśÂ‚ II Wybór poezji 2012r
    05i Wykonywanie i eksploatacja sieci wodocić…gowych i kanalizacyjnych
    Rebeliantka Anne Herries
    Lisa Marie Rice M
    Bytof Adam Jasnosc
    Jan Plestenjak Lovrać
    Biogramy śźośÂ‚nierzy batalionu im. śÂukasiśÂ„skiego
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • robertost.xlx.pl